라틴어 문장 검색

"Cum tempus necessitasque postulat, decertandum manu est, et mors servituti turpitudinique anteponenda est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 285:3)
Pro turpitudine vero evitanda similiter decertandum est, et mors turpitudinianteponenda, ut supra dictum est in illa auctoritate:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 286:1)
" Tales namque religiosinon debent manu decertare, sed potius pati mortem, quam turpitudinem velaliquod peccatum mortale facere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 290:6)
advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit,non tamen longe sis ab eo ne in oblivione tradas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:17)
Quem rex oblivioni tradidit, nec ipse ad regem remeare festinavit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 210:5)
Ne tradatis oblivioni durabilia profinem habituris.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 243:2)
Mortificatio autem Christi, remissio peccatorum, abolitio criminum, erroris oblivio, assumptio gratiarum est.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 4장 4:22)
Sed interdum aut negligentibus irrepit oblivio impetratorum, aut tumidis et elatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 2:13)
Quo admonemur quod nec praeteritorum beneficiorum Dei, vel praesentium, vel futurorum irrepere debeat ulla oblivio, sed tenax gratiae memoria perseverare, et obedientia non deesse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 8장 3:4)
alteram uero caelitem Venerem, praeditam optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem;
(아풀레이우스, 변명 11:4)
an non Socrates philosophus ultro etiam suasisse fertur discipulis suis, crebro ut semet in speculo contemplarentur, ut qui eorum foret pulchritudine sibi complacitus impendio procuraret, ne dignitatem corporis malis moribus dedecoraret, qui uero minus se commendabilem forma putaret sedulo operam daret, ut uirtutis laude turpitudinem tegeret?
(아풀레이우스, 변명 14:3)
quin et illud mecum reputo posse animum humanum, praesertim puerilem et simplicem, seu carminum auocamento siue odorum delenimento soporari et ad obliuionem praesentium externari et paulisper remota corporis memoria redigi ac redire ad naturam suam, quae est immortalis scilicet et diuina, atque ita uelut quodam sopore futura rerum praesagare.
(아풀레이우스, 변명 41:2)
uerum enimuero, ut ista sese habent, si qua fides hisce rebus impertienda est, debet ille nescio qui puer prouidus, quantum ego audio, et corpore decorus atque integer deligi et animo sollers et ore facundus, ut in eo aut diuina potestas quasi bonis aedibus digne diuersetur, si tamen ea pueri corpore includitur, an ipse animus expergitus cito ad diuinationem suam redigatur, quae ei prompte insita et nulla obliuione saucia et hebes facile resumatur.
(아풀레이우스, 변명 41:3)
ita aegritudinem animi grauissimam leui turpitudine corporis compensat.
(아풀레이우스, 변명 48:5)
uenerat ad nos, priusquam istam donationem perficeret, cum dissimili isto fratre suo Pontianus, pedes nostros aduolutus ueniam et obliuionem praeteritorum omnium postularat, flens et manus nostras osculabundus ac dicens paenitere quod Rufino et similibus auscultarit.
(아풀레이우스, 변명 92:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION