라틴어 문장 검색

Interfecit nempe S. Moyses Aegyptium, et fugax factus est de terra Aegypti, ut declinaret ejus terrae tyrannum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:9)
ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:18)
Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:23)
et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:4)
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
nonne is peccatorum remissione donatus, abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus, cujus vita innocentior, habere aestimatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:5)
neque mortem ipsi vehementius pertimescamus, cum sciamus necati hominis innocentis apud Deum nullum esse contemptum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:3)
Martinus agens illas provincias pro praefectis, aerumnas innocentium graviter gemens, saepeque obsecrans, ut ab omni culpa immunibus parceretur, cum non impetraret, minabatur se discessurum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 7:1)
Qui nullo perspicaciter inquisito, sine innocentium sontiumque differentia, alios verberibus vel tormentis afflictos exsulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 3장 2:2)
Post interitum rebellium tyrannorum, quos ad haec temptanda quae moverunt, rabies egit et furor, velut impiis eorum manibus Romano sanguine parentantes, persultant barbari Gallias, rupta limitum pace;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 6:1)
Regionum autem incolae id magis omnibus asseverant, quod etiam nos legimus in monumentis eorum incisum, Amphitryonis filium Herculem ad Geryonis et Taurisci saevum tyrannorum perniciem festinasse, quorum alter Hispanias, alter Gallias infestabat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 6:1)
Haec taliaque ideo magis magisque crescebant, quod Constantius impendio timidus et de vita sollicitus, semper se ferro peti sperabat, ut Dionysius tyrannus ille Siciliae, qui ob hoc idem vitium et tonstrices docuit filias, necui alieno ora committeret leviganda, aedemque brevem, ubi cubitare sueverat, alta circumdedit fossa eamque ponte solubili superstravit, cuius disiectos asseres et axiculos secum in somnum abiens transferebat, eosdemque compaginabat, lucis initio processurus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 8장 10:1)
Bainobaudes Cornutorum tribunus, adaeque Laipso et Innocentius cataphractarios ducens, et vacans quidam tribunus, cuius non suppetit nomen;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 63:2)
) nobis multipliciter illuxerunt, cum deletis tyrannis, totus orbis Romanus nobis obtemperat, ea prodere, quae contrusi in orientales angustias, diu servavimus inlibata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 5장 13:2)
Contra quem Iulianus prudenter motus ex tempore, Ecquis ait innocens esse poterit, si accusasse sufficiet?
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 1장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION