라틴어 문장 검색

cum vero inclinata ululantique voce more Asiatico canere coepisset, quis eum ferret aut potius quis non iuberet auferri?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 8장 3:5)
terrōre commōta ululāvit.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Scintilla dēspērat6)
Sed, quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas fugit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:12)
' Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra, At nostrae vix se continuere manus, Quin albam raramque comam lacrimosaque vino Lumina rugosas distraherentque genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 887)
iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri, flent tamen et geminos in loca iussa ferunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권246)
Visis ululavit Agaue collaque iactavit movitque per aera crinem avulsumque caput digitis complexa cruentis clamat "io comites, opus haec victoria nostrum est!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:13)
tecta repente quati pinguesque ardere videntur lampades et rutilis conlucere ignibus aedes falsaque saevarum simulacra ululare ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:8)
Fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 3:3)
locus exstat et ex re nomen habet, veterumque diu memor illa malorum tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 49:3)
accipit illa sinu complexaque frigida nati membra sui postquam miserarum verba parentum edidit et matrum miserarum facta peregit, funera ducebat mediam lacrimosa per urbem luridaque arsuro portabat membra feretro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 85:3)
"quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 117)
clamor nauticus aethera plangens atque ululans ferit cum stridore rudentium, nec quidquam suberat spei mergendis prope naufragis, cum Christum procul aspicit pallens turba periculis calcantem pedibus mare, ac si per solidam viam siccum litus obambulet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr2)
credite, captivi mortales, hostica quos iam damnatos cohibent ergastula, quos famulatu poenarum virtus non intellecta coercet, haec illa est Babylon, haec transmigratio nostrae gentis et horribilis victoria principis Assur, carmine luctifico quam deflens Hieremias orbatam propriis ululavit civibus urbem, num latet aut dubium est animas de semine Iacob exilium gentile pati, quas Persica regna captivas retinent atque in sua foedera cogunt?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1116)
hinc paradisicolae post ulcera dira beato proditur infelix ululans in peste reatus spiritus inque vicem meritorum mutua cernunt.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1238)
"aut gladio feriere caput, aut laniabere membra feris, aut facibus data fumificis flebiliterque ululanda tuis in cineres resoluta flues."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.32)

SEARCH

MENU NAVIGATION