라틴어 문장 검색

sed 'angusta ab sede' ideo adicitur, quia eminus videntibus eum locum Italia et Sicilia terra continens putatur, nec nisi ad vicinum accedentibus videtur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6872)
salignas umbonum crates ut dicit Sallustius de Lucanis qui de vimine facta scuta coriis tegebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6321)
ivbae capiti pro 'quae in capite sunt'. umbo id est scutum, nam a parte totum significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 8071)
umbo scutum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8841)
qui enim scripserunt de arte militari dicunt summum genus esse dimicandi, quotiens calcato umbone adversarii se in hostilem clipeum erigit miles et ita contra stantis vulnerat terga.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2843)
sane perite facit, ut gladio non utatur Aeneas, sed hasta eminus dimicare contendat, quia inpediente vulnere nec sequi poterat nec in ictum consurgere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7472)
item alius ordo 'adgressi spe carminis iniciunt ipsis ex vincula sertis'. carminis ambo vetuste, ut alibi "verum ubi ductores acie revocaveris ambo" et "eminus ambo Imbrasidas", ut "craterasque duo sta- tuam", cum hodie sub eadem significatione 'ambos' et 'duos' dicamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 184)
cui contrarium est 'eminus', id est longe.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1048)
Persius "nequiquam fundo suspiret nummus in imo", item Vergilius "et summo clipei nequiquam umbone pependit".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4036)
nec enim excursione nec saltu, nec eminus hastis aut comminus gladiis uteretur, sed consilio ratione sententia, quae nisi essent in senibus, non summum consilium maiores nostri appellassent senatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 25:3)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
haeret detritus laevae Mavortius umbo innumerabilibus telis gravis, atque flagranti stipite dextra minax terris incendia portat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:7)
at nunc, quod superest, fer opem, precor, eminus unam, adloquioque iuva pectora nostra tuo, quae, non mendaci si quicquam credis amico, stulta magis dici quam scelerata decet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 68)
iaculo cadit eminus ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 13:6)
licet eminus esse fortibus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION