라틴어 문장 검색

Post exercitationem opus est unctione, frictione;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 3:1)
item unctiones frictionesque.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XII De stomachi morbis. 7:4)
item liberalis unctio, et in balneo sudor.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 4:7)
Unctiones, frictionesque, et sudores necessarii sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:10)
Ubi dolor et inflammatio se remiserunt quod intra dies quadraginta fit,nisi vitium hominis accessit, modicis exercitationibus, abstinentia, unctionibus lenibus utendum est, sic, ut etiam cum acopo, vel liquido cerato cyprino articuli perfricentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 8:1)
tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fovendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 23:2)
tum etiam longior ulterioribus e liquido cerato membris, et mollis tamen unctio.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 28:4)
"igniculum brumae si tempore poscas, accipit endromidem;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III44)
non illis unctionum tepore calor corporis excitatur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 10:4)
ab iis alii, quae prima secundum naturam nominant, proficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conservationemque omnium partium, valitudinem, sensus integros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi virtutum igniculi et semina.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 25:1)
qui simul ut increpuit, in media oratione de maximis rebus et gravissimis disputantem philosophum omnes unctionis causa relinquunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 21:3)
sed quod scribis igniculum matutinum γεροντικόν, γεροντικώτερον est memoriola vacillare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)
reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 26 4:1)
tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui, crebris nos litteris appellato, atque ita, si idem fiet a nobis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 20 3:1)
nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION