라틴어 문장 검색

Ratio quoque cum quid uniuersale respicit nec imaginatione nec sensibus utens imaginabilia uel sensibilia comprehendit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:11)
Haec est enim quae conceptionis suae uniuersale ita definit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:12)
Quae cum uniuersalis notio sit, tum imaginabilem sensibilemque esse rem nullus ignorat quod illa non imaginatione uel sensu sed in rationali conceptione considerat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:14)
Quid igitur, si ratiocinationi sensus imaginatioque refragentur nihil esse illud uniuersale dicentes quod sese intueri ratio putet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:1)
aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:3)
Haud igitur iniuria diximus haec si ad diuinam notitiam referantur necessaria, si per se considerentur necessitatis esse nexibus absoluta, sicuti omne quod sensibus patet si ad rationem referas uniuersale est, si ad se ipsa respicias singulare.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:12)
Nec tantum diversitas provinciarum, sed ipsa quoque Italia partibus suis discrepat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 1장 1:4)
Corbulo cum suis copiis apud ripam Euphratis obvius non eam speciem insignium et armorum praetulit ut diversitatem exprobraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 16장4)
vidit namque, ut paulo ante dicebam, cum condicione temporum et diversitate aurium formam quoque ac speciem orationis esse mutandam.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:1)
diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 2:1)
fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura feminis senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent, mira diversitate naturae, cum idem homines sic ament inertiam et oderint quietem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 1:2)
sed ipsis legionibus inerat diversitas animorum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 55장2)
Mira inter exercitum imperatoremque diversitas:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장1)
tanta illi exercitui diversitas inerat licentiae patientiaeque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장11)
diremit consiliorum diversitatem adprobata Tutoris sententia Classicus, statimque exequuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 76장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION