라틴어 문장 검색

Quocirca particulares propositiones non habent praerogativam aliquam majorem, nisi tantum in casu migrationis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:9)
Neque tamen, etiam in universalibus istis propositionibus exactam aut absolutam affirmationem vel abnegationem requirimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 323:13)
Primum, ut si defuerit plane universalis affirmativa aut negativa, illud ipsum diligenter notetur tanquam non-ens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:2)
sicut fecimus de calido, ubi universalis negativa (quatenus ad entia quae ad nostram notitiam pervenerint) in rerum natura deest.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:3)
Similiter, si natura inquisita sit aeternum aut incorruptibile, deest affirmativa universalis hic apud nos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:4)
Alterum monitum est, ut propositionibus universalibus, tam affirmativis quam negativis, de aliquo concreto, subjungantur simul ea concreta quae proxime videntur accedere ad id quod est ex non-entibus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 327:6)
vel etiam (in particulari) quid habeat lac butyri, quid coaguli, quid seri, et hujusmodi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:3)
quae non corrigitur nisi per rationem et philosophiam universalem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 400:4)
Deinde etiam omnes fere virtutes particulares secundum multum aut parvum corporis operantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:8)
esse enim definitionem tantum per effectus, eosque particulares.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:14)
Quinetiam quae adhuc cognita sunt et in usum venerunt, in Historiis Particularibus singularum artium describentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 477:5)
Rursus ex istis instantiis 27, nonnullarum (ut superius diximus de aliquibus) facienda est collectio jam ab initio, nec expectanda particularis inquisitio naturarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:1)
Reliquae tum demum conquirendae sunt, cum conficiemus tabulas comparentiae ad opus interpretis circa aliquam naturam particularem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 500:4)
Etenim in bona spe sum volumen earum in Latinam (linguam scilicet universalem) versum posse durare, quamdiu libri et literae durent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:6)
De nobilitate primum agamus ut est portio reipublicae, deinde ut est conditio hominum particularium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION