라틴어 문장 검색

Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:4)
Commodissimum visum est C. Valerium Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti utebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 47장4)
Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장2)
ceterum, ut dixi, sequentibus comparatus et varietate eruditionis et lepore urbanitatis et ipsarum virium robore multum ceteros superat, quorum neminem Aper nominare et velut in aciem educere sustinuit.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 26장 6:1)
pari humanitate accipiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 3:2)
idque apud imperitos humanitas vocabatur, cum pars servitutis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 3:3)
incuriosos milites - vernacula utebantur urbanitate - quidam spoliavere, abscisis furtim balteis an accincti forent rogitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 88장6)
procax moribus neque absurdus ingenio famam urbanitatis per lasciviam petere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 62장7)
sed in Miltiade erat cum summa humanitas tum mira communitas, ut nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 4:1)
ille cernens nullum locum sibi tutum in Graecia propter potentiam Lacedaemoniorum ad Pharnabazum in Asiam transiit, quem quidem adeo sua cepit humanitate, ut eum nemo in amicitia antecederet.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 9장 3:1)
quas quidem ille diligenter obeundo, fideliter administrando crudelissimum nomen tyranni sua humanitate leniebat.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 4:2)
hoc specimen prudentiae, quod, cum in eam se civitatem contulisset, quae antiquitate, humanitate doctrinaque praestaret omnes, unus ei fuit carissimus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 3:2)
Huc ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 4장 1:1)
Humanitatis vero nullum afferre maius testimonium possum, quam quod adulescens idem seni Sullae fuit iucundissimus, senex adulescenti M. Bruto, cum aequalibus autem suis Q. Hortensio et M. Cicerone sic vixit, ut iudicare difficile sit, cui aetati fuerit aptissimus.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 16장 1:1)
Atque haec eo notabiliora erant, quod ipse in appellandis uenerandisque et singulis et uniuersis prope excesserat humanitatis modum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 29장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION