라틴어 문장 검색

nunquam salva urbe tantum pavoris tumultusque intra moenia Romana fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 652:1)
ab urbe oppugnanda Poenum absterruere conspecta moenia haudquaquam prompta oppugnanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 11:1)
castris direptis Apolloniatae catapultas, ballistas tormentaque alia quae oppugnandae urbi conparata erant ad tuenda moenia, si quando similis fortuna venisset, Apolloniam devexere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 520:1)
tum quoque vexato exercitu ad Naupactum descendit, et uno castello adversus arcem posito ceteras partes urbis divisis copiis pro situ moenium circumsedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 353:1)
postremo cum per levia certamina expertus nulla parte virium se parem esse intra moenia se recepisset, obsideri urbs coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 203:1)
Nec modo alio intendit, nisi ut machinae, jactus lapidum assultusque circa urbis moenia fierent, quousque Sarracenorum interiore virtute edomita, urbs reddita aperiretur, cives gladio punirentur, aut victi caperentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 32:8)
urbe urbs ista, quae est tutam ipse humili designat moenia fossa.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 83)
'Tecta urbis' dicat aliquis 'et moenia et eam turbam a qua urbs incolitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 54:1)
Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti [0574B] sunt, post tergum relictis insidiis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:9)
Urbem priscis saeculis conditam, ambitiosa moenium strue et portarum centum quondam aditibus celebrem, hecatompylos Thebas, institutores ex facto cognominarunt, cuius vocabulo provincia nunc usque Thebais appellatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 2:1)
Nupta senatori comitata est Eppia ludum ad Pharon et Nilum famosaque moenia Lagi, prodigia et mores urbis damnante Canopo.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI39)
Igitur et muro moenia amplexus est, et interfluentem urbi Tiberinum ponte commisit, Ostiamque in ipso maris fluminisque confinio coloniam posuit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 41:1)
Mox iubet et totam pavidis a civibus urbem Ambiri, et festo purgantes moenia lustro, Longa per extremos pomoeria cingere fines Pontifices, sacri quibus est permissa potestas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:38)
his moenia quaere hoc est dum conderet urbem inferretque deos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2944)
da moenia fessis et genus et mansuram urbem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION