라틴어 문장 검색

His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장6)
Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 29장3)
His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장2)
gemuit Nysaeo palmite felix Hermus et aurata Pactolus inhorruit urna totaque summissis fleverunt Dindyma silvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:112)
"vellite" proclamant "socii, iam vellite funem.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:323)
ilicet herbis pallentes thalamos et structa cubilia musco deserit ac Nymphis urnam commendat erilem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:102)
laetatur in antro amnis et undantem declinat prodigus urnam.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:35)
Erebi se sponte relaxat squalor et aeternam patitur rarescere noctem, urna nec incertas versat Minoia sortes.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:185)
sentit ferale Britannia murmur et Senonum quatit arva fragor revolutaque Tethys substitit et Rhenus proiecta torpuit urna.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:60)
tunc animae, quas ille fero sub iure peremit, circumstant nigrique trahunt ad iudicis urnam infesto fremitu:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:272)
neque enim campus sollemnis et urna luditur in morem, species nec dissona coetu aut peregrina nitet simulati iuris imago.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:2)
fultaque sub gremio caelatis nobilis astris aetherium probat urna decus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:65)
sollemnibus urnam commovet auspiciis avibusque incepta secundat.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:191)
urat atrox aestas, madidae nec prodigus urnae semina praerupto dissolvat Aquarius imbre.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:237)
Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit angustae quasi accommodatam coartatamque capere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION