라틴어 문장 검색

Saepe etiam sterilis incendere profuit agros atque levem stipulam crepitantibus urere flammis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:7)
tam multa in tectis crepitans salit horrida grando.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 15:11)
necdum etiam audierant inflari classica, necdum inpositos duris crepitare incudibus enses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 24:8)
me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
hic ubi nequitiae fautoribus et timidis nil aut paulum abstulerat, patinas cenabat omasi, vilis et agninae, tribus ursis quod satis esset;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1514)
Nam cetera eius tela, quibus genus humanum debellatur, grandinis more dissultant, quae incussa tectis sine ullo habitatoris incommodo crepitat ac solvitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:2)
audivit sonitum crepitante lamna frigidus custos nescius somni, linqueret cum iam nemus omne fulvo plenus Alcides vacuum metallo.
(세네카, 아가멤논 15:13)
quod solida sit cutis beluis, decentior dam- mis, densior ursis, mollior fibris;
(세네카, 행복론, Liber II 127:3)
signum celsi glaciale poli septem stellis Arcados ursae lucem verso temone vocat.
(세네카, Hercules Furens 2:3)
sub ortu solis, an sub cardine glacialis ursae?
(세네카, Hercules Furens 17:3)
me sensit ursae frigidum Scythicae genus Indusque Phoebo subditus, cancro Libys;
(세네카, Hercules Oetaeus 1:20)
num flamma cursus pariter et torrens ferent et ursa pontum sicca caeruleum bibet?
(세네카, Hercules Oetaeus 5:2)
.dic sub Aurora positis Sabaeis, dic sub occasu positis Hiberis, quique sub plaustro patiuntur ursae quique ferventi quatiuntur axe, dic sub aeternos properare manes Herculem et regnum canis inquieti, unde non umquam remeabit ille.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:2)
ante nascetur seges in profundo vel fretum dulci resonabit unda, ante descendet glacialis ursae sidus et ponto vetito fruetur, quam tuas laudes populi quiescant, te, pater rerum, miseri precamur:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:25)
pariterque mundus lege confusa aetheris et solem et astra vidit et vetitum mare tetigistis, ursae.
(세네카, 메데아 12:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION