라틴어 문장 검색

cuius stercora tamen sub ope Christi quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 3:2)
"taedet saevire corusco fulmine, iam pridem Cyclopum operosa fatiscunt bracchia et Aeoliis desunt incudibus ignes, atque adeo tuleram falso rectore solutos Solis equos, caelumque rotis errantibus uri."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권72)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)
"haec autem primis arma infelicia castris ure, vel ingratae crimen suspende Dianae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권389)
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit, atque iterum erronem sub tua signa uoca.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 65)
in oppida sua se recepere, uri sua popularique passi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 34:2)
legationes sociorum, a M. Atilio praetore in senatum introductae, querebantur uri ac vastari agros a finitimis Etruscis quod desciscere a populo Romano nollent, obtestabanturque patres conscriptos ut se a vi atque iniuria communium hostium tutarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 647:1)
multum interest alienos populari fines an tuos uri et exscindi videas;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 668:1)
maxime uri Carthaginiensis ager, quia et plus praedae quam inter Numidas et latrocinium tutius erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 433:2)
multum adeo ordo 'multum adeo iuvat arva'. rastris et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 941)
legimus enim "at istos rastros interea depone" in Terentio, item "rastraque et in- curvi saevum rubuere ligones". et rastra dicta, quia terram radunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 942)

SEARCH

MENU NAVIGATION