라틴어 문장 검색

in his paucis diebus nonne nobis in tribunali Q. Pompei praetoris urbani familiaris nostri sedentibus homo ex numero disertorum postulabat, ut illi, unde peteretur, vetus atque usitata exceptio daretur cvivs pecvniae dies fvisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 168:2)
legitimae atque usitatae in rebus causisque civium aequabilitatis conservatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 188:3)
Erit autem perspicua narratio, si verbis usitatis, si ordine temporum servato, si non interrupte narrabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 329:5)
neque enim parvae neque usitatae neque vulgares admiratione aut omnino laude dignae videri solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:4)
sed usitatis ita poterit uti, lectissimis ut utatur, is, qui in veteribus erit scriptis studiose et multum volutatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 39:5)
Latine scilicet dicendo, verbis usitatis ac proprie demonstrantibus ea, quae significari ac declarari volemus, sine ambiguo verbo aut sermone, non nimis longa continuatione verborum, non valde productis eis, quae similitudinis causa ex aliis rebus transferuntur, non discerptis sententiis, non praeposteris temporibus, non confusis personis, non perturbato ordine.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 49:1)
Etenim, sicut ille suspicatur, et ex istis modis, quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus, procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem, sunt in omni locupleti oratione diffusa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 185:1)
Dilucidum fiet usitatis verbis propriis dispositis, aut circumscriptione conclusa aut intermissione aut concisione verborum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:2)
eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 71:8)
eadem ignoratio si in rebus usitatis est, non miramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 71:8)
non solum enim usitatum sed etiam cotidianum est aliquid audire de te, quod pro nostra dignitate fideliter atque honorifice dixeris aut feceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:3)
quaerenti mihi iam diu, quid ad te potissimum scriberem, non modo certa res nulla, sed ne genus quidem litterarum usitatum veniebat in mentem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 13 1:1)
nunc nihil praetermittere videbere usitati et quasi legitimi temporis ad petendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 25 2:6)
spero autem illum ordinem pro meis ob rem p. susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 6 2:3)
Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 146:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION