라틴어 문장 검색

Reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha12)
ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 292:1)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)
in Crustumino avem sanqualem quam vocant sacrum lapidem rostro cecidisse, bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 144:2)
Calatiae asinum tripedem natum, et taurum cum quinque vaccis uno ictu fulminis exanimatos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 209:3)
pilleatum, capite raso, obviam ire legatis solitum libertumque se populi Romani ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:3)
arandum videtur illud attingere moris antiqui, quod cum conderetur nova civitas, tauro et vacca, ita ut vacca esset interior, a magistratu muri designarentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2127)
sed leve si munus sociae generisque torique vacca negaretur, poterat non vacca videri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 61:13)
suppostaque furto hoc est furtim inclusa in vaccam ligneam, quae erat operta eius vaccae corio, quam maxime taurus adpetebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION