라틴어 문장 검색

sed et ille reprehensus a multis est, nec vos exitum reperitis, totaque res vacillat et claudicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 107:6)
Iustitia vacillat vel iacet potius omnesque eae virtutes, quae in communitate cernuntur et in societate generis humani.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:7)
sed quod scribis igniculum matutinum γεροντικόν, γεροντικώτερον est memoriola vacillare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 1 4:4)
cuius non sine magna culpa vacillarunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 18 4:3)
accepi tuam epistulam vacillantibus litterulis, nec mirum tam gravi morbo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 15 3:2)
lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:4)
Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:28)
75 P.L.M. Iam nunc algentes autumnus fecerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas defecto palmite vitis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 2:1)
Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.2)
Accessit alter aeque defectus pilis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et quidam aeque pilis defectus.2)
his ego defectus dubiisque auctoribus usus ad vestri venio iure favoris opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 419)
pace domi facta signum posuere Perennae, quod sibi defectis illa ferebat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권449)
Gaudeat adversis femina virque tuis . Accedat lacrimis odium , dignusque puteris , Qui mala cum tuleris plurima , plura feras . Sitque , quod est rarum , solito defecta favore Fortunae facies invidiosa tuae . Causaque non desit , desit tibi copia mortis :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:2)
iamque remissurus tractum de vulnere telum sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 9:4)
omnibus illis praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem mittere, quae vires defecto reddat amori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION