라틴어 문장 검색

nam modo discussis febribus initium cibi plenioris vinique firmioris valetudinis facit, modo ipsam febrem tollit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장10)
in iis vero, qui lentis febriculis diu detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo genere valetudinis solet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장19)
Ante vero an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, ex ratione valetudinis suae cognoscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장26)
Haec autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae valetudinis communia praesidia sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장2)
Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii vel corpori vel valetudini convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 19장12)
2), quae notas quasdam futurae adversae valetudinis exhibent, curationum quoque principium ab animadversione eiusdem temporis faciam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장16)
Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius valetudo est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장53)
saepe enim in hoc quoque genere valetudinis iam minui febris videtur, et rursus intenditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장11)
In eiusmodi valetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, vinum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 15장27)
Cum vero vetus quartana raro nisi vere solvatur, utique eo tempore attendendum est, ne quid fiat, quod valetudinem impediat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 16장4)
nam si plus umoris excernitur quam insumitur, ita demum secundae valetudinis spes est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장43)
sed si manserit, utendum erit cibis frigidis, aridis, levibus, umore quam minimo, servatis frictionibus exercitationibus, quae in omni tali genere valetudinis necessariae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장45)
Si vero his morbus levatus est, iamque fauces et cibum et spiritum capiunt, facilis ad bonam valetudinem recursus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장24)
Interdum autem qui sanguinem ipsum suppressit, satis ad valetudinem profuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장15)
nam redit huic inbecillitas sua, nisi eisdem defenditur bona valetudo, quibus reddita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION