라틴어 문장 검색

Quod Diocletianus exiguum et suspectum, muris turribusque circumdedit celsis, cum in ipsis barbarorum confiniis interiores limites ordinaret, documento recenti perterritus, ne vagarentur per Syriam Persae, ita ut paucis ante annis cum magnis provinciarum contigerat damnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 2:1)
Quae lues oriens a profundo quodam puteo, cum os eius excesserit, si in latum ante quam sublimius vagaretur, terras circumsitas inhabitabiles acerbitate fecisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 17:2)
Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 25:1)
Perrupissetque civitatis aditus lapsorum agminibus mixtus, ni dux Victor nomine manibus erectis prohibuisset et vocibus, et ipse umerum sagitta praestrictus, et timens ne intra moenium ambitus rapidus miles inconsulte repertus nullosque inveniens exitus, multitudinis pondere circumveniretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 13:1)
Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:2)
Hactenus loqui, vigore virium labente sufficiet.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 19:1)
Qui laxius retinente carnifice, subito lapsus, confugit ad ritus Christiani sacrarium, abstractusque exinde ilico, abscisa cervice consumptus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 3:2)
Statimque post Kalendas Ianuarias, cum per glaciales tractus hiemis rigidum inhorresceret sidus, cuneatim egressa, licentius vagabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 1장 1:2)
cui undosius ab Euxino ponto labenti, pergentique fluctibus reciprocis ad Aegaeum, discidium panditur terrarum angustum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 7:2)
Verum aucta re publica, dum consulare vigeret imperium, has gentes antehac semper indomitas, vagantesque sine cultu vel legibus, Marcus Didius ingenti destinatione repressit, Drusus intra fines continuit proprios, Minucius prope amnem Hebrum a celsis Odrysarum montibus defluentem, superatas proelio stravit, post quos residui ab Appio Claudio pro consule sunt infesta concertatione deleti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 4장 10:1)
Illud tamen sufficiet dici, quod eo tempore Picti in duas gentes divisi, Dicalydonas et Verturiones, itidemque Attacotti, bellicosa hominum natio, et Scotti, per diversa vagantes, multa populabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 5:1)
Unde cum consecuti Batavi venissent et Heruli, Ioviique et Victores, fidentes viribus numeri, egressus tendensque ad Lundinium, vetus oppidum quod Augustam posteritas appellavit, divisis plurifariam globis, adortus est vagantes hostium vastatorias manus, graves onere sarcinarum, et propere fusis, qui vinctos homines agebant et pecora, praedam excussit, quam tributarii perdidere miserrimi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 7:1)
Stratis denique multis, lapsorum partem Sebastianus, cum subsidiali manu locatus post montium terga, trucidavit ex incauto latere circumventam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 15:3)
At procul, tamquam horum similia cientibus furiis, per omne latus Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae, in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati, quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 11:1)
Tunc Mychon quidam nobilis oppidanus et potens, captus in suburbano lapsusque, antequam vinciretur, quia pedibus aeger evadere penitus vetabatur, in puteum aquis vacuum sese coniecit, unde costa diffracta levatus a barbaris, ductusque prope portas, coniugis miseratione redemptus est, et ad pinnas muri fune sublatus post biduum interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION