라틴어 문장 검색

In vanum ergo laboras, quia mundus universus me non posset ab isto proposito revocare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:3)
sed tunc sine dubio infertur iniuria amanti, quum ipse bonus propter facta malorum suis meritis defraudatur, vel quum propter vanam suspicionem eius non potest capere dignum labor effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, F. 상층 귀족남성이 중류층 여자와 나누는 이야기 8:3)
sicut ipsa elemosyna, quamvis aeternae beatitudinis praemia sui mereatur natura, ab hypocrita tamen vel vanae gloriae cupido pauperibus erogata suum naturale perdit officium et rem ipsam cum praemio facit amitti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:11)
Multi tamen in hoc reperiuntur esse decepti, qui turpem suspicionem zelotypiam esse asserentes falluntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:15)
Nam hilari vultu in suo quemlibet adventu suscipere et suavia sibi responsa praestare et ipsum necessitatis imminente periculo factis nullatenus adiuvare ac suadere, ut in curialitatis ipse per omnia versetur operibus, nil aliud est quam ille qui blandi sermonis dulcedine confidentem fallit amicum atque se ipsum gloriari contendit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 4:3)
Vanam quidem mundi gloriam non affecto, nec sine re verbis propriis quaero ditare amicos, sed ad melioris vitae merita vos invitare nitebar, non quasi amoris volens damnare ministeria, sed mundanis rebus superiores causas esse praelatas cupiens demonstrare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 5:2)
Quamvis enim prorsus sit animi fallacis amator et amoris studeat ingenio suo dehonestare militiam, tempore tamen voluptatis instantis per omnia suis actibus se verum mentitur amantem et animo fallaci nititur credentis fallere fidem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 19:7)
Vix enim alicuius industria sapientis agnoscitur, quid gerat interius dolus fallentis amicae, quia tantis novit artibus suas fraudes et ingenio colorare, quod vix unquam posset istud fidelis amatoris ingenio deprehendi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 4:8)
qui re vera mirabili deceptione falluntur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:9)
Et antiqua quorundam voluit praedicare sententia ea penitus esse in muliere fallente servanda, quae sunt in fallaci amatore narrata.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:2)
Vana gloria feminam detentat quoque vehementer, quia mulier aliqua reperiri non posset in mundo, quam super omnia laus non delectet humana, et quae verba cuncta de se ipsa prolata non credat ad suas pertinentia laudes.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:1)
Et haec sunt quae vana gloria tanquam propria quaerit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 38:4)
et verae amicitiae legem ignorans, eius saepe similitudine fallebatur.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 1:4)
Delector enim plurimum quod te pronum ad haec vana et otiosa non video, sed semper aliquid utile, et profectui tuo necessarium proloqui.
(DE AMICITIA, CAPUT PRIMUM. Libri hujus scribendi occasio. 2:7)
Unde colligitur eos amicitiae solo nomine gloriari, falli que eius similitudine, non veritate fulciri.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:33)

SEARCH

MENU NAVIGATION