라틴어 문장 검색

succendam ignem in muro Rabba, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die procellae;
(불가타 성경, 아모스서, 1장14)
Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장3)
Quia vastitas Libani operiet te, et miseria animalium deterrebit te propter sanguinem hominum et oppressionem terrae, civitatum et omnium habitantium in eis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장17)
Dies irae dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies vastitatis et desolationis, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis,
(불가타 성경, 스바니야서, 1장15)
Et Dominus super eos videbitur, et exibit ut fulgur iaculum eius; et Dominus Deus in tuba canet et vadet in procellis austri.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장14)
Itaque nihil est quod ammirere si in hoc uitae salo circumflantibus agitemur procellis, quibus hoc maxime propositum est, pessimis displicere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:14)
Licet caelo proferre lucidos dies eosdemque tenebrosis noctibus condere, licet anno terrae uultum nunc floribus frugibusque redimire nunc nimbis frigoribusque confundere, ius est mari nunc strato aequore blandiri nunc procellis ac fluctibus inhorrescere:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:17)
Saepe feruentes Aquilo procellas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 11:1)
cedere livori nec sustentare procellas invidiae;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:157)
cautior ante tamen violentum navita Caurum prospicit et tumidae subducit vela procellae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:3)
Tum vero cecidere animi tantisque procellis deficiunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:282)
Aquiloniae procellae, rabidi tacete Cauri, taceat sonorus Auster.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 2:10)
sic cum praecipites artem vicere procellae adsiduoque gemens undarum verbere nutat descensura ratis, caeca sub nocte vocati naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:140)
non illos strepitus impendentisque procellae signa nec adventus dubii deterruit Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:322)
pars nulla mei subducta procellae.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:110)

SEARCH

MENU NAVIGATION