라틴어 문장 검색

itaque velut vecordes inlati signa primo impetu hostium turbant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 333:1)
id cum ipsis castris percommodum fuit, tum salutare praecipue futurum erat, cum aciem dirigerent, ipsi aversi, terga tantum adflante vento, in occaecatum pulvere offuso hostem pugnaturi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 534:1)
Ibi quoque trepidatum parumper circa signa est, cum caeci furore in volnera ac ferrum vecordi audacia ruerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 341:1)
mors Scipionis falso credita obcaecabat animos, sub cuius volgatam mox famam non dubitabant totam Hispaniam arsuram bello;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 367:1)
sed tam densa caligo occaecaverat diem ut neque signiferi viam nec signa milites cernerent, agmen ad incertos clamores vagum velut errore nocturno turbaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:2)
sagittis glande iaculis incauti ab omni parte configebantur nec quid agerent, ira et pavore occaecatis animis, cernebant et erant deprensi genere pugnae in quod minime apti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 263:1)
neque vos illorum scelus similisque sceleri eventus deterrere a vecordi discordia potuit, neque horum bona mens, bona fortuna ad sanitatem flectere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 92:1)
non se amicosque tantum, sed etiam milites praeda expleturum spes cupiditati admota ita occaecavit animum, ut nec ex iis qui venerant quemquam retineret nec obsides, pignus futuros afore fraudem agendae rei, posceret nec mitteret exploratum nec fidem acciperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 108:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION