라틴어 문장 검색

Hiis donat precibus assensus arbiter aule Celestis, mentemque foras uox prouocat ista:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:20)
Ergo materiam colere uis ignea donat Que, quamuis soleat totam turbare quietem Corporis et bellum plus quam ciuile mouere, Hic pacata iacet, nullos motura tumultus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 2:5)
Hiis fauet ergo Fauor, donans ut dona placere Possint et celeri perfiat tot munera Fama.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:11)
Assistens, Fronesis pluit omnia dona Sophye, Non illas largitur opes que sepe potentum Excecant animos et magestatis honorem Inclinant, minuunt leges et iura retardant, Sed pocius donat thesaurum mentis et omnes Diuicias animi, quas qui semel accipit, ultra Non eget, immo semel ditatus semper habundat, Quarum rectus amor, possessio nobilis, usus Vtilis, utilior largicio, fructus habundans.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 12:1)
Donat opes ars illa suas, que semina rerum, Federa, complexus, causas et uincula certis Legibus inquirit, numeros uestigat et omnes Discutit effectus, quibus omnia fixa tenentur, Sub uicibus constricta suis numerisque ligantur Cuncta simul, pacemque tenent, cessante tumultu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 18:1)
Succedens Pietas se totam donat et offert In munus, tantumque uiro committit ut ipse Credatur Pietas, tante pietatis alumpnus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 24:1)
Non ibi uera Fides ubi munus donat amorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 26:6)
Predulces habet alter aquas mellitaque donans Pocula, melle suo multos seducit et hauste Plus siciuntur aque, potantes debriat, immo, Dum saciat, parit unda sitim potusque sititur Amnis et innumeros ydropicat ille bibentes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:20)
Vna manus donat, retrahit manus altera donum:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:14)
quecumque tamen sunt, illa negare Nolo, ne donans pocius quam dona pudorem Sustineat, donique nothe sint crimina danti.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:13)
Pax ocreas donat, Probitas calcaria confert, Loricam Pietas, galeam Prudencia, telum Vera Fides, ensem Racio, Constancia scutum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:4)
que totum Martis honorem Dat iuueni, cui bella mouet Natura, suamque Donat ei palmam belli pugneque laborem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:8)
Sed tamen imbre precum grauius succenditur ardor Bellandi, donantque preces fomenta furori.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 16:7)
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur, Ut donem flendo, flebile carmen eis. Heu!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:6)
Sed male naturae munus pro munere donat, Cum sexum lucri vendit amore suum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION