라틴어 문장 검색

"nuper te pallida vidi, dum premis obnixo venabula comminus apro, poplite succiduo resupinum ac paene ruentem, et ni curvato torsissem spicula cornu, nunc ubi bella tibi?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권145)
quem cum vadentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset, ictus clava fidem pastorum nequiquam invocans morte occubuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 77:1)
inferentes aprum duos secutus ipse cum expedito venatore vigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui ferebant versum venabulo traicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 133:1)
i dum, Turbalio, curriculo, adfert duas clavas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 538)
Age accipe illinc alteram clavam, Sparax.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 555)
his igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말6)
Orion vero transversus est subiectus, pressus ungula tauri, manu laeva tenens, clavam altera ad geminos tollens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장13)
anguli quattuor, qui sunt circa, in lateribus et frontibus lamnis ferreis aut stylis aereis et clavis configantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION