라틴어 문장 검색

Non deest prolato ieiunus venditor auro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:57)
nam dicendo puniri patriae venditores, contra praemia defensoribus solvi, nihil aliud nisi fugienda vitia et sectandas docet esse virtutes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6606)
nam si iustus est, qui quod acceperit reddit, terra utique iustissima res est, quae maiore fenore semina accepta restituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4602)
quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 67:2)
Ubi enim iudicium emptoris est, ibi fraus venditoris quae potest esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:5)
Quid vero est stultius quam venditorem eius rei, quam vendat, vitia narrare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 69:7)
Non igitur videtur nec frumentarius ille Rhodios nec hic aedium venditor celare emptores debuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 71:1)
non illicitatorem venditor, non, qui contra se liceatur, emptor apponet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 77:11)
Q. quidem Scaevola P. f., cum postulasset, ut sibi fundus, cuius emptor erat, semel indicaretur idque venditor ita fecisset, dixit se pluris aestimare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 78:1)
Ac de iure quidem praediorum sanctum apud nos est iure civili, ut in iis vendendis vitia dicerentur, quae nota essent venditori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:1)
quicquid enim esset in praedio vitii, id statuerunt, si venditor sciret, nisi nominatim dictum esset, praestari oportere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 82:3)
Ergo ad fidem bonam statuit pertinere notum esse emptori vitium, quod nosset venditor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:1)
Quod si recte iudicavit, non recte frumentarius ille, non recte aedium pestilentium venditor tacuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:2)
Ius Crassus urguebat, quod vitii venditor non dixisset sciens, id oportere praestari,aequitatem Antonius, quoniam id vitium ignotum Sergio non fuisset, qui illas aedes vendidisset, nihil fuisse necesse dici, nec eum esse deceptum, qui, id, quod emerat, quo iure esset, teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 84:9)
Nec vero in praediis solum ius civile ductum a natura malitiam fraudemque vindicat, sed etiam in mancipiorum venditione venditoris fraus omnis excluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION