라틴어 문장 검색

uidi ego dudum uix risum quosdam tenentis, cum munditias oris uidelicet orator ille aspere accusaret et dentifricium tanta indignatione pronuntiaret, quanta nemo quisquam uenenum.
(아풀레이우스, 변명 7:1)
nam quae malum ratio est linguam mundam et laetam, uocem contra spurcam et tetram possidere, uiperae ritu niueo denticulo atrum uenenum inspirare?
(아풀레이우스, 변명 8:5)
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
(아풀레이우스, 변명 28:15)
postremo in maleficio ille uenenum nominat, tu pulmentum, ille herbas et surculos, tu squamas et ossa, ille pratum decerpit, tu fluctum scrutaris.
(아풀레이우스, 변명 28:18)
consilium istud cum alii approbant, tum maxime Aemilianus iste, qui paulo prius confidentissimo mendacio adseuerabat numquam de nubtiis Pudentillam cogitasse, priusquam foret magicis maleficiis a me coacta, me solum repertum, qui uiduitatis eius uelut quandam uirginitatem carminibus et uenenis uiolarem.
(아풀레이우스, 변명 67:6)
respondeat Aemilianus et Rufinus, ob quod emolumentum, etsi maxime magus forem, Pudentillam carminibus et uenenis ad matrimonium pellexissem.
(아풀레이우스, 변명 88:3)
"De me fiet, ubi iste iugulatus mane paruerit?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:6)
"sub oculis tuis homo iugulatum et siles?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 12:9)
"Scio an convectore illo tuo, cum quo sero devorteras, iugulato fugae mandes praesidium?"
(아풀레이우스, 변신, 1권 13:19)
"Non sanguine I sed lotio perfusus es, verum tamen et ipse per somnium iugulari visus sum mihi."
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:17)
"Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus I frater meus sub istis oculis miser iugulatus est."
(아풀레이우스, 변신, 2권 13:20)
"Haec enim, nec ullus alius, miserum adulescentem, sororis meae filium,in adulteri gratiam et ob praedam hereditariam extinxit veneno."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:52)
nam cadavera illa iugulatorum hominum erant tres utres inflati variisque secti foraminibus et, ut vespertinum proelium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram.
(아풀레이우스, 변신, 3권 8:15)
hae arbores in lauri faciem prolixe foliatae pariunt in modum floris inodori porrectos caliculos modice punicantes, quos equidem fragrantes minime rurestri vocabulo vulgus indoctum rosas laureas appellant, quarumque cuncto pecori cibus letalis est Talibus fatis implicitus et iam ipsam salutem recusans sponte illud venenum rosarium sumere gestiebam;
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:6)
"cur enim manui, quae rapere et iugulare sola posset, fortem latronem supervivere?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION