라틴어 문장 검색

Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit.
(카이사르, 내란기, 3권 1:6)
quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam, sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et existimatione vulgi commoveri.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 20장3)
Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 44장5)
Nec mirum, cum sit publice concepta et confirmata iam vulgaris existimatio rem rusticam sordidum opus et id esse negotium quod nullius egeat magisterio praeceptove.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 20:2)
Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 31:2)
cuius tanta fuit apud antiquos veneratio, ut tam capitale esset bovem necuisse, quam civem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 8:5)
tunc a veneratione Augusti orsus flexit ad victorias triumphosque Tiberii, praecipuis laudibus celebrans quae apud Germanias illis cum legionibus pulcherrima fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 34장11)
quippe fama spe veneratione potius omnes destinabantur imperio quam quem futurum principem fortuna in occulto tenebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장9)
cum divus Augustus sibi atque urbi Romae templum apud Pergamum sisti non prohibuisset, qui omnia facta dictaque eius vice legis observem, placitum iam exemplum promptius secutus sum quia cultui meo veneratio senatus adiungebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장5)
carpento Capitolium ingredi, qui honos sacerdotibus et sacris antiquitus concessus venerationem augebat feminae, quam imperatore genitam, sororem eius qui rerum potitus sit et coniugem et matrem fuisse, unicum ad hunc diem exemplum est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장4)
iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, quorundam ad omen malum sui exitus verteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장8)
quae in iudiciis veneratio!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 4:3)
is adesse penetrali deam intellegit vectamque bubus feminis multa cum veneratione prosequitur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 40장 3:2)
quippe Titum filium ad venerationem cultumque eius miserat, ut suo loco memorabimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION