라틴어 문장 검색

auditisne magiam, qui eam temere accusatis, artem esse dis immortalibus acceptam, colendi eos ac uenerandi pergnaram, piam scilicet et diuini scientem, iam inde a Zoroastre et Oromaze auctoribus suis nobilem, caelitum antistitam, quippe qui inter prima regalia docetur nec ulli temere inter Persas concessum est magum esse, haud magis quam regnare.
(아풀레이우스, 변명 24:13)
uel unius Liberi patris mystae qui adestis scitis, quid domi conditum celetis et absque omnibus profanis tacite ueneremini.
(아풀레이우스, 변명 53:11)
ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror.
(아풀레이우스, 플로리다 18:50)
sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.
(아풀레이우스, 플로리다 18:53)
"Tunc nos magnanimi ducis vigore venerato corpus reliquum veste lintea diligenter convolutum mari celandum commisimus, et nunc iacet noster Lamachus elemento toto sepultus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:20)
"Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectacula rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adoptionibus."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:9)
"Quid lacrimis inefficacibus ora mihi veneranda foedatis?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:48)
"sed cognatae meae, cum qua etiam foedus antiquum amicitiae colo, bonae praeterea feminae, malam gratiam subire nequeo."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:17)
"quam cunctus oriens Zygiam veneratur et omnis occidens Lucinam appellat;"
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:25)
"seu Phoebi soror, quae partu fetarum medelis lenientibus recreato populos tantos educasti praeclarisque nunc veneraris delubris Ephesi;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:3)
Necdum satis conniveram, et ecce pelago medio venerandos diis etiam vultus attollens emergit divina facies:
(아풀레이우스, 변신, 11권 3:2)
"cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus veneratur orbis."
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:2)
Gerebat alius felici suo gremio summi numinis venerandam effigiem, non pecoris, non avis, non ferae, ac ne hominis quidem ipsius consimilem, sed sollerti repertu etiam ipsa novitate reverendam altioris utcumque et magno silentio tegendae religionis argumentum ineffabile, sed ad istum plane modum fulgente auro figuratam:
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:5)
Populi mirantur, religiosi venerantur tam evidentem maximi numinis potentiam et consimilem nocturnis imaginibus magnificentiam et facilitatem reformationis, claraque et consona voce, caelo manus attendentes, testantur tam illustre deae beneficium.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:6)
At cum ad ipsum iam templum pervenimus, sacerdos maximus, quique divinas effigies progerebant, et qui venerandis penetralibus pridem fuerant initiati, intra cubiculum deae recepti disponunt rite simulacra spirantia.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION