라틴어 문장 검색

Duas enim esse fistulas instar canalium, easque ab oris faucibus proficisci deorsum, et per earum alteram induci delabique in stomachum esculenta omnia et poculenta, ex eoque ferri in ventriculum, qui Graece appellatur ἡ κάτω κοιλία, atque illic subigi digerique, ac deinde aridiora ex his recrementa in alvum convenire, quod Graece κόλον dicitur, huidiora autem per renes in vesicam trahi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 4:1)
nam quae spiritu in pulmones anima ducitur, ea calescit primum ipso ab spiritu, deinde contagione pulmonum, ex eaque pars redditur respirando, pars concipitur cordis parte quadam quam ventriculum cordis appellant, cui similis alter adiunctus est, in quem sanguis a iecore per venam illam cavam influit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:3)
Illa magas artes Aeaeaque carmina novit Inque caput liquidas arte recurvat aquas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 84)
mediis Tanais fumavit in undis Peneusque senex Teuthranteusque Caicus et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho arsurusque iterum Xanthus flavusque Lycormas, quique recurvatis ludit Maeandrus in undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:7)
Pelopis hinc oras tui et Isthmon, arto qui recurvatus solo Ionia iungi maria Phrixeis vetat, hinc scelere Lemnon nobilem et Calchedona tardamque ratibus Aulida:
(세네카, 아가멤논 10:65)
Illa recurvato demiserat ora lacerto mollia;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 16)
hi Paphias myrtos a stirpe recurvant et pastorali meditantur proelia trunco, his arcus, his tela sudes, his cassida crines integit, Arcadii morem tenet ille galeri, ille Lycaoniae rictu caput asperat ursae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권134)
Maior tamen in extendendo mora est, ubi recurvato curatio adhibita est, quam in recurvando eo, quod rectum continuerimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장253)
Maior tamen in extendendo mora est, ubi recuruato curatio adhibita est, quam in recuruando eo, quod rectum continuerimus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 53:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION