라틴어 문장 검색

Super tabem, si mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit, subitoque sanguis erupit, levari morbus solet:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 7:1)
Humerorum dolores, qui ad scapulas vel manus tendunt, vomitu atrae solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 15:2)
Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi humerorum dolor vel ad manus pervenit, vel ad scapulas tendit, torporemque et dolorem creat, neque bilis vomitu levatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 39:1)
item sub imis ossibus scapularum, quas ὠμοπλάτασ Graeci vocant, sic, ne sanescere ulcera sinamus, nisi tussi finita:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 12:3)
stomachus interior ad ventriculum fertur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 3:5)
duosque quasi ventriculos habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 4:3)
quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quatuor fibras dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:2)
qui et venosi sunt, et ventriculos habent, et tunicis superconteguntur.- Ac viscerum quidem hae sedes sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 5:9)
circa praecordia cum ventriculo committitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:2)
Ventriculus autem, qui receptaculum cibi est, constat ex duobus tergoribus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 6:3)
Inde ima ventriculi pars paulum in dexteriorem partem conversa, in summum intestinum coartatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 7:1)
At id, quod pervium est, late fusum atque sinuatum, minusque quam superiora intestina nervosum, ab utraque parte huc atque illuc volutum, magis tamen sinisteriores inferioresque partes tenens, contingit jecur atque ventriculum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 9:1)
Neque tamen alius importunior acutiorque morbus est, quam is, qui quodam rigore nervorum, modo caput scapulis, modo mentum pectori adnectit, modo rectam et immobilem cervicem intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 1:3)
si ne id quidem est, adipe quam vetustissima cervicem et scapulas et spinam perfricare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 4:6)
quod propter angustias, per quas spiritus evadit, sibilum edit, dolor in pectore praecordiisque est, interdum etiam in scapulis, isque modo decedit, modo revertitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION