라틴어 문장 검색

quae, etiamsi vera essent, tamen ad juvandas hominum fortunas parum possunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 144:5)
Verum qualescunque demum fuerint operarii, coniiciamus oculos in opus eorum, qualis nimirum censeri debeat vera regnorum et rerumpublicarum magnitudo, et quibus artibus obtineri possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 2:2)
Sequuntur pro fine Ianuarii et Februario arbustum chamaeleae Germanicae sive mezereonis quae eo tempore floret, crocus vernus flore luteo et glauco, primulae veris, anemones, tulipa praecox, hyacynthus orientalis, chamairis, fritellaria.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:4)
Sed hoc volo ut sit alicubi quasi ver perpetuum prout fert loci conditio.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:13)
In septimo mense, vicesima et prima mensis, factum est ver bum Domini in manu Aggaei prophetae dicens:
(불가타 성경, 하까이서, 2장1)
Quam maxime studui, ut non solum veri Boetii scripta sed etiam veram scribendi formam ederem.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Editoris 5:2)
Scis me haec et uera proferre et in nulla umquam mei laude iactasse;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:28)
— Aristoteles meus id, inquit, in Physicis et breui et ueri propinqua ratione definiuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:10)
Ueri tectas reperire notas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 12:1)
Cum ergo tu ipse dicis et dicere debes multa esse vera, quae tamen, si non affirmes vera nisi quantum ratio humana te inducere potest, illa nunquam concedere debes, sicut est ressurectio hominum quam ponit fides.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:4)
Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 35:4)
multo magis veri simile esse interiora, quibus maior mollities, lux ipsa nova sit, sub gravissimis vulneribus et ipsa trucidatione mutari.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium122)
1. Igitur saluberrimum ver est, proxime deinde ab hoc hiemps;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장1)
Si hiemps sicca septentrionales ventos habuit, ver autem austros et pluvias exhibet, fere subeunt lippitudines, tormina, febres, maximeque in mollioribus corporibus, ideoque praecipue in muliebribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장41)
Si vero austri pluviaeque hiemem occuparunt, ver autem frigidum et siccum est, gravidae quidem feminae, quibus tum adest partus, abortu periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장42)

SEARCH

MENU NAVIGATION