라틴어 문장 검색

et ex verbenis decocta in aqua desideat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIII De laevitate intestinorum. 1:8)
eaedem verbenae decoctae, ut inferiores partes foveantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXV De tenesmo. 2:9)
Neque alienum est fovere inferiores partes aqua decocta ex verbenis reprimentibus:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:4)
Quod si nihil superimponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices, vel cucumeris silvestris radix decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 6:4)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus, aliave verbena ex reprimentibus decocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXXI De manuum, pedum, articulorumque vitiis. 7:1)
visci, sycamini, quam alias sycomorum vocant, lacrimae, singulorum p. )-(. I. piperis et rotundi, et longi, ammoniaci thymiamatis, bdellii, iridis illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, myrrhae, resinae aridae, singulorum p. )-(. X. pyrethri, cocci , spumae nitri, salis ammoniaci, aristolochiae creticae, radicis ex cucumere agresti, resinae terebinthinae liquidae, singulorum p. )-(. xx.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 9:2)
resinae liquidae, cerae, pyrethri, piperis longi, lactucae marinae seminis, sulphuris ignem non experti, quod ἄπυρον vocatur, faecis aridae aceti, spumae nitri, salis ammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere silvestri, resinae, singulorum p. )-(. VIII.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 17:3)
aut cucumeris silvestris pars interior ex lacte muliebri diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXI De pessis. 3:2)
Idem radix silvestris cucumeris praestat:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 94:1)
aut si ea non sunt, aliquae verbenae ex reprimentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 28:8)
aut cucumeris radix, cui ex farina duae partes adjectae sint, ante ex mulso decoctae.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 38:10)
aut cucumeris agrestis succus, adjectis contritis rosae foliis.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 24:5)
in aurem dandus radiculae succus cum rosa, vel cum succo radicis ex cucumere agresti:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 27:4)
Quoties autem medicamentum injicitur, et ante et post os eluendum est vel cremore lenticulae, vel aqua, in qua aut ervum, aut oleae, aut verbenae decoctae sint, sic, ut cuilibet eorum paulum mellis misceatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 2:6)
Si vetustior jam durities est, maxime proficit cucumeris agrestis radix ex mulso cocta, deinde contrita.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 21:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION