라틴어 문장 검색

Ad culmen regni ascendit non tantum a fortuna privata, quae moderatione eum imbuere posset, verumetiam a fortuna exulis, quae stimulos ei industriae et sagacitatis addiderat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:2)
Quae si notentur accuratius, omnino pertinent ad humanae potestatis circumscriptionem malitiosam, et ad quaesitam et artificiosam desperationem, quae non solum spei auguria turbet, sed etiam omnes industriae stimulos et nervos incidat, atque ipsius experientiae aleas abjiciat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:7)
Uno, quod in motu indigentiae sit stimulus major naturae malignae et contrariae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:9)
Qui vero in eodem loco haeret dum alii ascendunt, invidiae stimulis vix carebit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 2:10)
Parce, puer, stimulis, et fortius utere loris.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 2:1)
Quicunque in persona sua aliquid habet quod contemptum inducit, perpetuum habet in se stimulum quo a contemptu se vindicet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:8)
Cuius opus stultum rediens ne linquat inultum, Verbere cum uerbis super hanc his instat acerbis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VIII. De simia, que secare uoluit 9:7)
Que mox hunc digne percussit uerbere linguae:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:17)
En pacior, muri domini quod tempore duri Contigit insonti, perimit quem uerbere conti.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVII. De uiro et uase olei 18:20)
Cumque diu cesus sic esset et undique lesus, Se petit audiri post facti uerbera diri.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:16)
Quem uenia dignum, proprio nec uelle malignum, Depositis irae stimulis, leo iussit abire, Cum nil posset ei mors illius esse trophei.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXI. De leone et mure 34:6)
Nescius hic fraudis tantae, quam quisque subaudis, Intima dum spectat, si nomen id ungula gestat, Verbere frons crebro fuso crepat icta cerebro.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:17)
Ego autem, sicut et fratres mei, et corpus et animam trado pro patriis legibus, invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri, teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장37)
Soliti uerbera ferre magistrum,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 10:1)
Stimulis agit fruentes
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION