라틴어 문장 검색

qui vero non omnia subiiciebant oratori, sollicitius ac verbosius, ut necesse erat, adhibuerunt discrimina;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 228:1)
et quoniam, quae de his erant a scriptoribus artium tradita, verbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea, quae partes essent iudicialium causarum, supra dictum est, proximus liber a prima, id est exordio incipiet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:6)
et quidem quibus adversus haec modis sit medendum, verbosius tradunt materiasque sibi ipsi fingunt et ad morem actionum persequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 52:1)
videamus ergo, num haec expositio longior demum debeat esse et paulo verbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argumentis dico, non argumentatione), cui tamen plurimum confert frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 168:2)
quidam exsecuti sunt verbosius, quibus placuit,proposita locorum materia, quo quaeque res modo dici posset, ostendere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 280:2)
Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 37:2)
hic mox praecipit aequus imperator palmis serica, torquibus coronas coniungi et meritum remunerari, victis ire iubens satis pudendis villis versicoloribus tapetas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium97)
neque si Romana respublica in haec miseriarum extrema defluxit, ut studiosos sui numquam remuneretur, non idcirco Brutos Torquatosque non pariunt saecula mea.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eucherio suo salutem 1:2)
restat, ut exhortatio vestra seu sponsio famulum sic vel studentem placere vel meritum gratia competenti remuneretur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 2:1)
Sed convertimini ad causam aliam, respondentes conlationem divinitatis meritorum remunerandorum fuisse rationem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 10:1)
Plerique etiam in principes latrant sustinentibus vobis, et facilius statuis et salariis remunerantur quam ad bestias pronuntiantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 4:1)
tunc Mucius quasi remunerans meritum quando quidem, inquit, est apud te virtuti honos, ut beneficio tuleris a me quod minis nequisti:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:1)
Vult itaque Deus peccatorem converti, quia ei id consulit, quod esset benigne remuneraturus, quemadmodum ei gratum dicitur in quo ejus gratiam experturi essemus, sicut e contrario nolle illa dicitur quae dissuadet, aut quaecunque punire magis debet, quam dono aliquo remunerare, et in quibus iram ipsius potius quam gratiam sentiremus, hoc est vindictam potius quam praemium.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 11:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION