라틴어 문장 검색

Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quotet quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et qualesconsentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id estmulti juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:1)
Secundo videamus super prædicto verbo consentaneum, utrumconsilium, quod recipisti, videlicet de vindicta facienda, consentaneumsit rationi, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 210:1)
Et certe non est consentaneum rationi, quia de jurevindicta nulli nisi judici jurisdictionem habenti permittitur, licet defensioin continenti permittatur quibusdam, si fiat cum moderamine inculpatætutelæ, ut leges dicunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 210:2)
Tertio vero super eodem verbo consentaneum videamus, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ vel potentiætuæ, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 213:1)
Et si omnes significationes hujus verbi posse vel potestatis velpotentiæ diligenter inspexeris, tuum posse vel potestas sive possibilitasvel potentia non consonat nec consentaneum est voluntati tuæ velconsilio ita, ut vindictam facere possis tua auctoritate, nisi forte, possetuum vel potentiam commodam superando, fines posse vel potentiæ tuæcum dampno et malo tuo excederes, quod facere minime debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:2)
Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, utprimo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:22)
Secundo, utrum propositum tuum rationi sit consentaneum, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:23)
Et ista superho verbo consentaneum dicta sufficient.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:25)
Bene namque per superiora cognovisti, tuam voluntatem circa vindictam non esse consentaneam rationi nec tuæpossibilitati.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:8)
Tu pro stulto vere potes reputari, qui, cum pacem cum sacramento et sacramentalibusad tuum præceptum possis habere, cum periculo et guerra et belloillam desideras ad finem perducere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:3)
Hiis auditis circa illud verbum "loquimini," accedamus ad illud verbum ubi dicit "vere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 9:1)
Si loquimini, fratres, vere loqui debetis etveritatem et de veritate.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 9:2)
Breviter tactisque audistis super illo verbo "vere," accedamus ad tercium notabile, ubi dicit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:1)
"Iusticiam vere utique loqui debetis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:2)
Si iusticia ergo talis est ut supra dicitur et difinitur, iusticiam vere loqui debetis et precepta iuris, que a iusticia oriuntur, observare,que sunt hec:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 10:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION