라틴어 문장 검색

ab exteriore parte evidenti cute, ab interiore levi membrana inclusum, quae omento iungitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장68)
Quod Erasistratus in podagricis expulit, ne in inferiores partes factus cursus pedes repleret, cum evidens si omni purgatione non superiora tantummodo sed etiam inferiora exinaniri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장37)
Eadem ergo vi verisimile est spissescentem quoque intus umorem hominis ab eo discuti et sic dari sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장58)
Ea non quidem medicamenta atque victus rationem omittit, sed manu tamen plurimum praestat, estque eius effectus inter omnes medicinae partes evidentissimus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM3)
In iis quoque, in quibus medicamentis maxime nitimur, quamvis profectus evidentior est, tamen sanitatem et per haec frustra quaeri et sine his reddi saepe manifestum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM5)
At in ea parte, quae manu curat, evidens omnem profectum, ut aliquid ab aliis adiuvetur, hinc tamen plurimum trahere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, PROOEMIUM7)
Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognoverat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장2)
Crassissimum vero in capite os post aurem est, qua capillus, ut verisimile est, ob id ipsum non gignitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장17)
Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장4)
ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장18)
abditarum et morbos continentium causarum notitiam, deinde euidentium;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 13:2)
Euidentes uero has appellant, in quibus quaerunt, initium morbi calor attulerit an frigus, fames an satietas, et quae similia sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 18:1)
Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes quidem causas ut necessarias amplectuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 27:1)
Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, multo minus eam posse subicere, quae in dubio est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 31:1)
Petet autem nouum quodque consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), sed ab iis, quae explorari possunt, id est euidentibus causis.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 52:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION