라틴어 문장 검색

et contra nihil non, quod est prosa scriptum, redigi possit quaedam versiculorum genera vel membra, sicut molestos incidimus grammaticos, quorum fuerunt, qui velut lyricorum quorundam carmina varias mensuras coegerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 309:3)
nihil illis paginis impressum reperietur quod non vidisse sit sanctius, pauci tamen versiculi lectorem adventicium remorabuntur minime improbo temperamento, quia eos nec relegisse desiderio est nec perlegisse fastidio, iam si marmora inquiras, non illic quidem Paros Carystos Proconnesos, Phryges Numidae Spartiatae rupium variatarum posuere crustas, neque per scopulos Aethiopicos et abrupta purpurea genuino fucata conchylio sparsum mihi saxa furfurem mentiuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 7:2)
interea tu quod petis accipe, petis autem ut, si qui versiculi mihi fluxerint postquam ab alterutro discessimus, hos tibi pro quadam morarum mercede pernumerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Hesperio suo salutem 2:2)
Nam mutato repente habitu saeculari monasterium petiit, in quo tanta perfectionis gratia coepit conuersari, ut, sicut ipse postea flendo solebat adtestari, animo illius labentia cuncta subteressent, ut rebus omnibus, quae uoluuntur, emineret, ut nulla nisi caelestia cogitare soleret, ut etiam retentus corpore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiret, ut mortem quoque, quae pene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae, et laboris sui praemium amaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION