-
Omnis igitur aetas et sexus imbellis, circa vehicula ipsa versatur, muniisque distringitur mollibus:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 20:1)
-
Dum aguntur haec in externis, novos maioresque solitis casus versare gentes arctoas, rumores terribiles diffuderunt:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 2:1)
-
Eorum catervis subito visis, certare comminus dux cautissimus parans, adortusque nationis utriusque grassatores, minantes etiam tum acerbas strages multos occidit, trucidassetque omnes ad unum, ut ne nuntius quidem cladis post appareret, ni cum aliis multis perempto Farnobio, metuendo antehac incensore turbarum, obtestatus prece impensa superstitibus pepercisset, omnes circa Mutinam, Regiumque et Parmam, Italica oppida, rura exterminavit.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 9장 4:1)
-
Qui ea re animorum aucta fiducia, quod versari inter antesignanos visebatur acriter princeps, montes scandere nitebantur, tamquam venaticias praedas, si calcassent editiora, confestim sine certamine ullo rapturi:
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 13:2)
-
Hostium enim paucis spoliandi gratia mortuos per ea loca diu versatis, nullus fugatorum vel accolarum illuc adire est ausus.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 12:2)
-
Et ne intervallatis ardor intepesceret moris, hora diei quarta ambitu cincto murorum, infestissime certabatur oppugnatoribus genuina ferocia ad praeceps exitium festinantibus, contraque defensorum vigore validis viribus incitato.
- (암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 3:1)
-
Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent.
- (ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:6)
-
dum uincere certat, Vincitur et cursum uiscera rupta negant.
- (ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:9)
-
eo genitus Marsyas cum in artificio patrissaret tibicinii, Phryx cetera et barbarus, uultu ferino, trux, hispidus, inlutibarbus, spinis et pilis obsitus fertur - pro nefas - cum Apolline certauisse, taeter cum decoro, agrestis cum erudito, belua cum deo.
- (아풀레이우스, 플로리다 3:8)
-
Poeta fuit hic Philemon, mediae comoediae scriptor, fabulas cum Menandro in scaenam dictauit certauitque cum eo, fortasse impar, certe aemulus.
- (아풀레이우스, 플로리다 16:6)
-
Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans.
- (아풀레이우스, 변신, 9권 36:18)
-
Cumque usque ad portam arcis pervenissent, caedendo et prosternendo quoscunque de paganis extra arcem invenissent, pagani non segnius certabant, lupino more, totis portis erumpentes, totis viribus bellum perquirunt.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:2)
-
rogabo eum et, ut confido in nomine Christi, facile mihi concedet ut suscipiat in hac re vicem meam, et eum dominus pro veritate certantem, quamvis sermone inpolitum, tamen vera fide eruditum, sicut confidimus, adiuvabit.
- (아우구스티누스, 편지들, 11. (A. D. 396 Epist. XXXIV) Domino Eximio Meritoque Suscipiendo Atque Honorabili Fratri Eusebio Augustinus 6:5)
-
Nec debet, cum proeliatur, infringi, qui vult post proelium coronari, vires illo subministrante certantibus, qui praeparat ineffabilia dona victoribus.
- (아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 2:5)
-
Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egreditur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri vel locis corporalibus contineri.
- (아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 1:6)