라틴어 문장 검색

Veri etiam simile illud est, qui sit temperans - quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 16:1)
Incidi in materiam veram sed simillimam fictae, dignamque isto laetissimo altissimo planeque poetico ingenio;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:1)
Orator simile tantum veri petit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 241:2)
similius enim veri est argenti quam auri maius pondus fuisse, et potius quadragiens quam ducentiens quadragiens litem aestimatam, eo magis quod tantae summae rationem etiam ab ipso P. Scipione requisitam esse
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 704:1)
et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 367:2)
Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis, veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 1:2)
haec quamquam partim vera partim mixta eoque similia veris iactabantur, tamen vicit Q. Metelli sententia, qui de ceteris Maximo adsensus de Scipionis causa dissensit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 281:1)
moribundus autem non vere, sed similis morienti est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 34111)
praeterea in litteris veteres aemulatur exprimit reddit, Propertium in primis, a quo genus ducit, vera suboles eoque simillima illi in quo ille praecipuus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 1:3)
quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 175:1)
Haec ego nunc physicorum oracla fundo, vera an falsa nescio, sed veri [simile] tamen similiora quam vestra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:1)
Iudicis est semper in causis verum sequi, patroni non numquam veri simile, etiamsi minus sit verum, defendere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 67:6)
qui enim possum non cupere verum invenire, cum gaudeam si simile veri quid invenerim?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:1)
si quis vero laeserit, Multandum simili iure fabella admonet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et ciconia.2)
atra favilla volat glomerataque corpus in unum densetur faciemque capit sumitque calorem atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas), et primo similis volucri, mox vera volucris insonuit pennis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION