라틴어 문장 검색

Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium179)
Ex quo disci potest, ut uera sit illa transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed cum horum aliquid accesserit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 61:1)
Ex quo disci potest, ut vera sit illa transfusio, tamen illam non per se, quum plenum corpus est, fieri, sed quum horum aliquid accesserit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 61:1)
Sunt aliquot quoque res quarum unam dicere causam non satis est, verum pluris, unde una tamen sit;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:1)
'ferreum scriptorem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 7:1)
Ex illis autem quae remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:1)
tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 9A 1:2)
illud tamen adscribam, quod est verissimum, me his temporibus adhuc de isto periculo nihil audisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 17 5:2)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
Licet enim haec vera sint, tamen nisi terminentur in materia et fabrica secundum veras lineas, speculativa sunt, et minus utilia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:9)
Et quamquam in disceptando aliquotiens erat intempestivus, quid quisque iurgantium coleret, tempore alieno interrogans, tamen nulla eius definitio litis a vero dissonans reperitur, nec argui umquam potuit, ob religionem vel quodcumque aliud ab aequitatis recto tramite deviasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 10장 2:1)
sed epistula tua nolo dicere quam veris vel quam non veris plena tamen laudibus meis hoc de me ut rependerem etiam te nolente flagitavit.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 5:4)
Scipionem istum, verone an falso incertum, fama tamen, cum esset adulescens, haud sincera fuisse et propemodum constitisse, hosce versus a Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VIII 6:2)
Eatenus enim suspiciones usui esse poterint ut ita nos comparemus, quod quamvis verum foret quod suspicamur, nocere tamen non possit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXI. DE SUSPICIONE 1:20)
igitur versare sententias et huc atque illuc torquere, hostem et parricidam Vitellium vocantes, providen- tissimus quisque vulgaribus conviciis, quidam vera probra iacere, in clamore tamen et ubi plurimae voces, aut tumultu verborum sibi ipsi obstrepentes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 85장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION