라틴어 문장 검색

Cumque ad graminea venerint, in orbiculatam figuram locatis sarracis, ferino ritu vescuntur, absumptisque pabulis velut carpentis civitates impositas vehunt, maresque supra cum feminis coeunt, et nascuntur in his et educantur infantes, et habitacula sunt haec illis perpetua, et quocumque ierint, illic genuinum existimant larem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 18:2)
uerum ad disciplinam humani sermonis facilior est psittacus, glande qui uescitur et cuius in pedibus ut hominis quini digituli numerantur.
(아풀레이우스, 플로리다 12:12)
Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XI 4:3)
Iam vero hoc egreditur omnem modum admirationis, quod idem illi scriptores gentem esse aiunt aput extrema Indiae, corporibus hirtis et avium ritu , nullo cibatu vescentem, sed spiritu florum naribus hausto victitantem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 11:1)
"Si sine corde feram nec habentem lumina dedam, Dic, si uesceris, qua me cito dante frueris?"
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIII. De uulpe, leone et asino 14:4)
Factus et antique monachus pro crimine uitae, Carnes detestor, foliis et gramine uescor;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:10)
Percussus est Ephraim, radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient; quod si et genuerint, interficiam amantissima uteri eorum ".
(불가타 성경, 호세아서, 9장16)
In funiculis humanitatis trahebam eos, in vinculis caritatis; et fui eis, quasi qui elevant infantem ad maxillas suas, et declinavi ad eum, ut vesceretur.
(불가타 성경, 호세아서, 11장4)
Sed et bestiae agri suspirant ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit pascua deserti.
(불가타 성경, 요엘서, 1장20)
Et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui mirabilia fecit vobiscum; et non confundetur populus meus in sempiternum.
(불가타 성경, 요엘서, 2장26)
Et dixit: " Dominus de Sion rugit et de Ierusalem dat vocem suam; et lugent pascua pastorum, et exsiccatur vertex Carmeli ".
(불가타 성경, 아모스서, 1장2)
Increpans mare et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum deducens. Elanguit Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit.
(불가타 성경, 나훔서, 1장4)
Iudas autem, qui et Maccabaeus, decimus factus secesserat in eremum et ferarum more in montibus vitam cum suis agebat; et feni cibo vescentes demorabantur, ne participes essent coinquinationis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장27)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장9)
deinde id acetum coqunt, donec exsiccetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 15장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION