라틴어 문장 검색

si in ipsam vesicam, ani dolor sequitur, coxae durant, non facile crura extendi possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장7)
si ad vesicam, in ventrem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장11)
Sub quibus perveniri ad sanitatem potest, cum eo tamen quod non ignoremus orto cancro saepe adfici stomachum, cui cum vesica quaedam consortio est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장19)
si plus aequo adsumitur, subinde vesica impletur eoque inritatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장29)
sub his enim tardius vesica purgatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장40)
Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutis narunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장42)
Nam si corpus iam intumuit, neque demitti manus neque educi infans nisi aegerrime potest sequiturque saepe cum vomitu, cum tremore mortifera nervorum distentio.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장10)
sequiturque nervorum distentio et ingens periculum mortis.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장21)
Ima vero spina in coxarum osse desidit, quod transversum longeque valentissimum volvam, vesicam, rectum intestinum tuetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장113)
Si vero etiam torpor accessit, si mens non constat, si nervorum vel resolutio vel distentio secuta est, verisimile est etiam cerebri membranam esse violatam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장4)
dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장93)
nam distentio nervorum vel cancer sequitur, vel certe, ut mitissime agatur, pus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장19)
siquidem febres quoque et cancros et nervorum vel distentiones vel rigores, qui caput scapulis adnectunt, movere consuevit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장9)
Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장5)
et ne cancri distentionesque nervorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 25장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION