라틴어 문장 검색

Id praestat acerbum oleum vel rosa vel melinum aut myrteum, quorum aliquo corpus leviter perunguendum, ceratumque ex aliquo horum tum inponendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장7)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
Ubi mane experrectus est, corpus eius leviter ex oleo vetere, cum capite, excepto ventre, permulceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장30)
Si quando quis in eam pro-lapsus est, tum oleo leviter diuque in lectulo perfricari manibus puerilibus quam virilibus debet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장52)
quod prominens leviter ventriculo insidet, et in quattuor fibras dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장24)
At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장54)
ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장55)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
caput leviter dolet, gravitas eius sentitur, frequentia sternumenta sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장5)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)
sinapi ex parte exteriore faucibus inpositum, donec leviter exulceret;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 10장13)
frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leviter contra pulmonem, idque bis cottidie facere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장12)
Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leviter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo vexatur, evocat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장21)
Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leviter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장4)
Praeter haec in omnibus vesicae doloribus idoneae potiones sunt, quae ex odoribus fiunt, id est spica nardi, croco, cinnamo, casia, similibusque.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION