라틴어 문장 검색

Si id quoque stomachus reddiderit, totum corpus bulbis contritis superlinendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장23)
qui ubi inaruerunt, efficiunt, ut vinum in stomacho contineatur, exque eo toti corpori calor, venisque vis redeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장24)
si a stomacho retentum est, morbum auget;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장21)
Vinum, si per stomachum licet, dulcius, sed ita ut invicem biduo triduove modo aqua, modo id bibatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장68)
Auctoresque multi sunt inflatis vesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장72)
Nam quorum stomachus corruptus est, quive ex atra bile in hoc deciderunt, quive malum corporis habitum habent, idonei huic curationi non sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장86)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장8)
Arteria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad ventriculum fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장9)
Constat ex circulis quibusdam, compositis ad imaginem earum vertebrarum, quae in spina sunt, ita tamen ut ex parte exteriore aspera, ex interiore stomachi modo levis sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장14)
Stomachus vero, qui intestinorum principium est, nervosus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장34)
At a renibus singulae venae, colore albae, ad vesicam feruntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장54)
ureteras Graeci vocant, quod per eas inde descendentem urinam in vesicam destillare concipiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장55)
Vesica autem in ipso sinu nervosa et duplex, cervice plena atque carnosa, iungitur per venas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장56)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION