라틴어 문장 검색

Cautus enim metuit foueam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1630)
''Quaere peregrinum', uicinia rauca reclamat.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1741)
funus egregie factum laudet vicinia.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장76)
- videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 5:5)
"Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:46)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
dimisit - paene dixi, quod clamante vicinia uxor non sola prodidit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:17)
"tunicam mihi malo lupini quam si me toto laudet vicinia pago exigui ruris paucissima farra secantem."
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV53)
et quo mixta putes magis aspera levibus esse principiis, unde est Neptuni corpus acerbum, est ratio secernendi seorsumque videndi, umor dulcis ubi per terras crebrius idem percolatur, ut in foveam fluat ac mansuescat;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:25)
nam fovea atque igni prius est venarier ortum quam saepire plagis saltum canibusque ciere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 42:2)
Ergo hoc praetermisso ad viros venio triumphales quos victores gentium luxuria vicit, et, ut taceam Gurgitem a devorato patrimonio cognominatum, quia insignibus virtutis secutae vitia prioris conpensavit aetatis, Metellus Pius in quam foveam luxus et superbiae successuum continuatione pervenit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 6:1)
Hoc in loco ad fidem sensui faciendam quod uliginosa sint non sola Gargara pro vicinia montis, sed et universae Mysiae arva, adhiberi potest testis Aeschylus:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 16:1)
contra in vase vini pars inferior admixtione faecis non modo turbulenta sed et sapore deterior est, pars vero summa aeris vicinia corrumpitur, cuius admixtione fit dilutior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 14:3)
Agnoscere solis Permissum est, quos iam tangit vicinia fati, Victurosque dei celant, ut vivere durent, Felix esse mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:64)
Nec te vicinia leti Territat, ambiguis frustratum sortibus, Appi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION