라틴어 문장 검색

Sed peius victoribus Sequanis quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum, in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장10)
quem proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est."
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 20장12)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
iterum post me coniurat in arma progenies vesana Iubae bellumque resumit victoris cum stirpe sui?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:218)
qui mente profundas hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse praeda fuit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:24)
hanc ego vel victor regno vel morte tenebo victus humum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:199)
scilicet egregiis ornabere victor opimis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum46)
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras moenibus ex altis Calydon pretiumque labori Deianira fuit, cum pectore victor anhelo Alcides fremeret retroque Acheloius iret decolor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae83)
ille, viro toto moriens, serpentibus imis vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli victorem post fata petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia56)
sed nati vicere patrem solique merentur victores audire Probi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:25)
Haud procul exhausto laetus certamine victor caespite gramineo consederat arbore fultus adclines umeros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:53)
semper venere triumphi cum trabeis sequiturque tuos victoria fasces.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:388)
tempus erit, cum tu trans Rheni cornua victor, Arcadius captae spoliis Babylonis onustus communem maiore toga signabitis annum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:395)
rupit confinia Nereus victor et abscissos interluit aequore montes, parvaque cognatas prohibent discrimina terras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:68)
solvis Amazonios cinctus, Stymphalidas arcu adpetis, occiduo ducis ab orbe greges tergeminique ducis numerosos deicis artus et totiens uno victor ab hoste redis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION