라틴어 문장 검색

raptum Hesperiis e gentibus aurum Hic iacet, Eoasque premunt tentoria gazas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:8)
Nummi cum tibi sint opesque tantae, Quantas civis habet, Paterne, rarus, Largiris nihil incubasque gazae, Ut magnus draco, quem canunt poetae Custodem Scythici fuisse luci.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIII1)
est autem generis feminini, ut et gaza laetus agresti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1197)
quo exemplo apparet quoque superfluo quaeri a multis, quemadmodum potuerit aurum natare, nescientibus gazas, id est opes, dici omne quod possidemus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1198)
gaza census, Persarum lingua.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7632)
gaza agresti opibus rusticanis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 406)
nam gaza omnis fructus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 407)
Omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus [est] Paulus tantum in aerarium pecuniae invexit, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:5)
Equidem quem ad modum 'urbes magnas atque imperiosas', ut appellat Ennius, viculis et castellis praeferendas puto, sic eos, qui his urbibus consilio atque auctoritate praesunt, iis, qui omnis negotii publici expertes sint, longe duco sapientia ipsa esse anteponendos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 5:4)
armat trecentos terque senos vernulas, pergant ut hostis terga euntis caedere, quem gaza dives ac triumphus nobilis;
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 4)
Adparent rari nantes in gurgite vasto, arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:13)
Huc undique Troia gaza incensis erepta adytis, mensaeque deorum, crateresque auro solidi, captivaque vestis congeritur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:9)
veterum non immemor ille parentum gratatur reduces, et gaza laetus agresti excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 2:2)
Icci, beatis nunc Arabum invides gazis et acrem militiam paras non ante devictis Sabaeae regibus horribilique Medo nectis catenas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 291)
non enim gazae neque consularis submovet lictor miseros tumultus mentis et curas laqueata circum tecta volantis vivitur parvo bene cui paternum splendet in mensa tenui salinum nec levis somnos timor aut cupido sordidus aufert.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 162)

SEARCH

MENU NAVIGATION