라틴어 문장 검색

turrim vero David suo satellitio munivit, palatium Salomonis et caetera regalia aedificia et defensoria suo juri mancipavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 64:6)
Caeteri vero fratres et comprimores per omnia aedificia domorum extra et infra hospitandi gratia divisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:6)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
Mulier vero juxta promissionem fidei, quae ei facta est a fidelibus, a carcere et vinculis deinceps libera fuit, ac universa sua sibi sine contradictione tam in aedificiis quam caeteris rebus restituta sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:12)
et sic per vicos et plateas gradientes plaga intolerabili arctarunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 64:4)
turrium quoque et murorum [0694C] aedificiis firmissimum undique repertum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 86:3)
Videntes autem defensores quia jactus lapidum nequaquam sustinere possent, in cujusdam noctis silentio ignem quibusdam ligneis aedificiis immittentes, diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:2)
Sed et plateae mirificis et variis tapetibus stratae, vici purpureis velis adornati in honorem tam nobilissimae, et thesauris famosissimae matronae, rutilabant, [0703C] sicut decet reges in omni gloria et pompa exaltari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 28:6)
Rex itaque suorum consiliis satisfaciens, summo diluculo sociis admonitis, muros civitatis diruens, [0710C] ignes universis aedificiis turrium et aedium immisit, totis viribus ante omnes praecipue stragi illius incumbens, ne Babyloniis ultra vires et opem conferret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:4)
Hanc vero stragem, ut dictum est, dum rex prae cunctis validius ac attentius exerceret in ruina murorum, in aedificiis incendendis, ultra modum membris calore et labore vexatis, vehemente infirmitate corripitur, et magis ac magis molestia corporis coepit augeri.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 52:5)
Quo audito, et morte [0715C] Godefridi dilectissimi militis agnita, concussum est cor illius dolore vehementi, et vultus ejus ab omni hilaritate decidit, ac universorum corda, qui his paschalibus feriis laetitia affluebant, in luctum et gemitum per omnes vicos et plateas civitatis Ptolemaidis commutata sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 64:2)
Alius heremita per vicos clamabat:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 243:1)
Ibi victu recreati et quiete, postquam abierat timor, vicos opulentos adorti, equestrium adiumento cohortium, quae casu propinquabant, nec resistere planitie porrecta conati, digressi sunt, retroque cedentes, omne iuventutis robur relictum in sedibus acciverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 12:1)
Alpes Graiae et Poeninae exceptis obscurioribus habent et Aventicum, desertam quidem civitatem sed non ignobilem quondam, ut aedificia semiruta nunc quoque demonstrant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 12:2)
Iulianus C. transito Rheno Alamannorum vicos diripit ac incendit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 1장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION