라틴어 문장 검색

Rhodios autem tanta in pravitate animadverti ut omnis firmiores putarent quam bonos, ut hanc concordiam et conspirationem omnium ordinum ad defendendam libertatem propense non crederent esse factam, ut patientiam senatus et optimi cuiusque manere etiam nunc confiderent nec potuisse audere quemquam Dolabellam hostem iudicare, ut denique omnia quae improbi fingebant magis vera existimarent quam quae vere facta erant et a nobis docebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 4:3)
Refugiendum est ab omni verborum, ut ita dicam, vilitate et sumendae voces a plebe semotae, ut fiat 'odi profanum vulgus et arceo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:5)
Tusci grandine excussi, in regione Transpadana summa abundantia, sed par vilitas nuntiatur:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 1:1)
Nam mihi Bassus iniunxerat, totius defensionis fundamenta iacerem, dicerem de ornamentis suis quae illi et ex generis claritate et ex periculis ipsis magna erant, dicerem de conspiratione delatorum quam in quaestu habebant, dicerem causas quibus factiosissimum quemque ut illum ipsum Theophanen offendisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 4:2)
Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percunctatus omnia docetur ac nihilo minus, immo tanto magis conducit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 27 7:1)
Ea honorum vilitas erat, illorum etiam quos Pallas non dedignabatur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 16:1)
Etenim omnes homines arbitror oportere aut immortalitatem suam aut mortalitatem cogitare, et illos quidem contendere eniti, hos quiescere remitti, nec brevem vitam caducis laboribus fatigare, ut video multos misera simul et ingrata imagine industriae ad vilitatem sui pervenire.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 2:1)
haecine erat ea quae nostros fructus minuebat vilitas?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 888)
si abundabit, conspirationem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:4)
si humiles producet, vilitatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 54:5)
et reus de aut conspirationis vehementius interim queritur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 27:2)
nunc de iis dicendum est, quae mihi quasi conspiratione quadam vulgi reclamari videntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 20:1)
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)
tanta fit apud illos boni vilitas et adeo in sordida usque descendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 2:4)
In nullo deprendes vilitatem sui, ne neglegentiam quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION