라틴어 문장 검색

annus insignis incendio ingenti, quo Clivus Publicius ad solum exustus est,et aquarum magnitudine, sed et annonae vilitate fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti ex Hispania missam M. Valerius Falto et M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 337:1)
per eos dies commeatus ex Sicilia Sardiniaque tantam vilitatem annonae effecerunt ut pro vectura frumentum nautis mercator relinqueret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 509:1)
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 559:1)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)
simul et delata et recepta nomina legatorum eius, A. et L. Hostiliorum Catonum, et C. Furii Aculeonis quaestoris et, ut omnia contacta societate peculatus viderentur, scribae quoque duo et accensus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 699:2)
L. Scipio Asiaticus, frater Africani, eodem crimine peculatus accusatus damnatusque cum in vincula et carcerem duceretur, Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha21)
notata est in illo conventu Europae Asiaeque, undique partim ad gratulationem, partim ad spectaculum contracta multitudine, tantis navalibus terrestribusque' exercitibus, ea copia rerum, ea vilitas annonae, ut et privatis et civitatibus et gentibus dona data pleraque eius generis sint ab imperatore, non in usum praesentem, sed etiam quod domos aveherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 396:1)
Nam tu nunc vides pro tuo caro capite carum offerre meum caput vilitati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 2, scene 154)
Ergo in me peculatum facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 188)
perfidia et peculatus ex urbe et avaritia si exulant, quarta invidia, quinta ambitio, sexta obtrectatio, septimum periurium, Tox.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 412)

SEARCH

MENU NAVIGATION