라틴어 문장 검색

inde cava circumdata nube Seriphon deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis, quaque super pontum via visa brevissima, Thebas virgineumque Helicona petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 26:2)
Sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus vertitur, et nondum tota me mente recepi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 29:2)
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:10)
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:5)
Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati virgineas volucres miseri senis ore fugarant, multaque perpessi claro sub Iasone tandem contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:1)
Excute virgineo conceptas pectore flammas, si potes, infelix!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 3:9)
Intremuit ramisque sonum sine flamine motis alta dedit quercus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 51:4)
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen virgineos hostile gradus, est impetus illi turribus e summis in Gnosia mittere corpus castra, vel aeratas hosti recludere portas, vel siquid Minos aliud velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:15)
Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum tertia sors annis domuit repetita novenis, utque ope virginea nullis iterata priorum ianua difficilis filo est inventa relecto, protinus Aegides rapta Minoide Diam vela dedit comitemque suam crudelis in illo litore destituit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 17:1)
facies, quam dicere vere virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:8)
Huic ego virgineum dilectae nomen ademi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:10)
Virginei Cinyras haec credens esse timoris, flere vetat siccatque genas atque oscula iungit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:3)
at illi poplite succiduo genua intremuere, fugitque et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:10)
Accipit obsceno genitor sua viscera lecto virgineosque metus levat hortaturque timentem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:13)
quam virgineus puerili vultus in ore est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION