라틴어 문장 검색

amborum tum diva comas viridantis olivae pace ligat, nectit dextras ac foedera mandat, Nymphidius quae cernat avus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium70)
Seu te flammatae Syrtes et inhospita tesqua seu caeno viridante palus seu nigra recessu incultum mage saxa tenent, ubi sole remoto concava longaevas adservant antra tenebras;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Euchariston ad Faustum Episcopum29)
quis pomaria prisca regis Indi hic nunc comparet aureasque vites electro viridante pampinatas, cum Porus posuit crepante gaza fulvo ex palmite vineam metalli gemmarum fluitantibus racemis?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum22)
ilicet, ut ad epistulae vestrae tenorem iam revertamur, post verba, quae primum salve ferebant, hoc poposcisti, ut epigramma transmitterem duodecim versibus terminatum, quod posset aptari conchae capaci, quae per 3 ansarum latus utrumque in extimum gyri a rota fundi senis cavatur striaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 4:2)
2 Pistrigero quae concha vehit Tritone Cytheren hac sibi conlata cedere non dubitet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:7)
Nive pulchriora lina gerat orbis atque lauris hederisque, pampinisque viridantibus tegatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:13)
"haec et caeruleis mecum consurgere digna fluctibus et nostra potuit considere concha;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam55)
ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos placabitque notos, fors et de puppe timenda transferet inque sua ducet super aequora concha.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 2)
non lucanica, non graves falisei, non sal oxyporumve caseusve, aut panes viridantis aphronitri vel passum psithiis suis recoetum, dulei defruta vel lutosa caeno?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, hendecasyllabi iocosi ad Plotium Grypum11)
Uerum ipso die, quo baptisma fidei gens suscepit illa, descendit pluuia serena, sed copiosa, refloruit terra, rediit uiridantibus aruis annus laetus et frugifer.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:12)
addit auaritiae causas et Coa puellis uestis et e Rubro lucida concha mari.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 420)
Quidue in Erythraeo legitur quae litore concha tinctaque Sidonio murice lana iuuat, et quae praeterea populus miratur?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 34)
Adsis et timidis faueas, Saturnia, uotis, et faueas concha, Cypria, uecta tua.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 315)
echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, marinam urticam, musculos, plagusias striatas;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 17)
et quod ex concharum marinarum testis eximitur, ideo ostrum est vocitatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 13장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION